Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.32 Plin. Nat. 22.33 (English) >>Plin. Nat. 22.34

22.33

asphodelum ab hesiodo quidam halimon appellari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores. alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine spina, foliis oleae, sed mollioribus; coqui haec ciborum gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua

-- --

mulsa pota, item rupta, convulsa. alii olus maritimum esse dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis, laudatum in cibis. duorum praeterea generum, silvestre et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiam exulceratis cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et luxatorum pedum ac vesicae dolores. silvestri tenuiora folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda hominum ac pecorum scabie. praeterea nitorem corpori fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine linguae subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et utraque etiam condiri. crateuas tertium quoque genus tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, contractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.32 Plin. Nat. 22.33 (English) >>Plin. Nat. 22.34

Powered by PhiloLogic