Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.3 Plin. Nat. 22.4 (English) >>Plin. Nat. 22.5

22.4

corona quidem nulla fuit graminea nobilior in maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae. gemmatae et aureae, vallares, murales, rostratae, civicae, triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno intervallo magnaque differentia. ceteras omnes singuli, et duces ipsi imperatoresque, militibus aut aliquando collegis dedere, decrevit in triumphis senatus cura belli solutus et populus otiosus, graminea numquam nisi in desperatione suprema contigit, nulli nisi ab universo exercitu servato decreta. ceteras imperatores dedere, hanc solam miles imperatori. eadem vocatur obsidionalis liberatis obsidione abominandoque exitu totis castris. quod si civicae honos uno aliquo ac vel humillimo cive servato praeclarus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius virtute servatus universus exercitus dabatur haec viridi e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. namque summum apud antiquos signum victoriae erat herbam porrigere victos, hoc est terra et altrice ipsa humo et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc durare apud germanos scio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.3 Plin. Nat. 22.4 (English) >>Plin. Nat. 22.5

Powered by PhiloLogic