Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.39 Plin. Nat. 22.40 (English) >>Plin. Nat. 22.41

22.40

estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, stomacho perquam commendatus et urinae calculisque et harenis pellendis et vesicae pruritibus. extenuat et lienis, iocineris reniumque pituitas. semen menses feminarum

-- --

adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra profluvia geniturae viris. chrysippus et conceptionibus eam putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur et contra venena marinorum, sicut petrichus in carmine suo significat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.39 Plin. Nat. 22.40 (English) >>Plin. Nat. 22.41

Powered by PhiloLogic