Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.43 Plin. Nat. 22.44 (English) >>Plin. Nat. 22.45

22.44

estur et soncos - ut quem theseo apud callimachum adponat hecale - uterque, albus et niger. lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali, anguloso, intus cavo, sed qui fractus copioso lacte manet. albus, cui e lacte nitor, utilis orthopnoicis lactucarum modo ex embammate. erasistratus calculos per urinam pelli eo monstrat et oris graveolentiam commanducato corrigi. sucus trium cyathorum mensura in vino albo et oleo calefactus adiuvat partus ita, ut a potu ambulent gravidae. datur et in sorbitione. ipse caulis decoctus facit lactis abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium, utilissimus his, quae lac sibi coire sentiant. instillatur auribus sucus, calidusque in stranguria bibitur cyathi

-- --

mensura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris nucleisque pineis. inlinitur et sedis collectionibus. bibitur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur. eadem decocta in oleo et punici mali calyce, aurium morbis praesidium est. haec omnia ex albo. cleemporus nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consentiens. agathocles etiam contra sanguinem tauri demonstrat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit nigro et hac causa inponendum cum polenta. zenon radicem albi in stranguria suadet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.43 Plin. Nat. 22.44 (English) >>Plin. Nat. 22.45

Powered by PhiloLogic