Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.45 Plin. Nat. 22.46 (English) >>Plin. Nat. 22.47

22.46

inter ea, quae temere manduntur, et boletos merito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo

-- --

in crimen adductos, veneno tiberio claudio principi per hanc occasionem ab coniuge agrippina dato, quo facto illa terris venenum alterum sibique ante omnes neronem suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa stria, pallido per ambitum labro. non sunt haec in quibusdam, siccique et veris similes, veluti guttas in vertice albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum. nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. rumpitur haec primo nascente, mox increscente in pediculi corpus absumitur, rarumque ut geminus ex uno pede. origo prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae aut radicis fere glandiferae, initioque spuma lentior, dein corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. illa pernicialia quot probandi alia aliis signa! si caligaris clavus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit nascenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in venenum concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt

-- --

atque qui colligunt ipsi alia vitia ne hi quidem, si serpentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhalaverit, capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum. itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes. signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.45 Plin. Nat. 22.46 (English) >>Plin. Nat. 22.47

Powered by PhiloLogic