Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.46 Plin. Nat. 22.47 (English) >>Plin. Nat. 22.48

22.47

fungorum lentior natura et numerosa genera, sed origo non nisi ex pituita arborum. tutissimi qui rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox candidi, velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium genus suilli, venenis accommodatissimi. familias nuper interemere et tota convivia, annaeum serenum, praefectum neronis vigilum, et tribunos centurionesque. quae voluptas tam ancipitis cibi quidam discrevere arborum generibus, fico ferulave et cummim ferentibus, non item taxo aut robore, cupresso, ut diximus. sed ista quis spondet in venalibus omnium colos lividus; hic habebit veneni argumentum, quo similior fuerit arborum cortici. adversus haec

-- --

diximus remedia dicemusque; interim sunt aliqua et in iis. glaucias stomacho utiles putat boletos. siccantur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e bithynia veniunt. hi fluctionibus alvi, quas rheumatismos vocant, medentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum in facie vitia. lavantur etiam, ut plumbum, in oculorum medicamenta. sordidis ulceribus et capitis eruptionibus, canum morsibus ex aqua inlinuntur. libet et coquendi dare aliquas communes in omni eo genere observationes, quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum solum et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut argenteo apparatu comitante. noxii erunt fungi, qui in coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito coquentur, utique si percoquantur. tutiores fiunt cum carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira confestim sumpta. debellat eos et aceti natura contraria iis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.46 Plin. Nat. 22.47 (English) >>Plin. Nat. 22.48

Powered by PhiloLogic