Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.48 Plin. Nat. 22.49 (English) >>Plin. Nat. 22.50

22.49

laser e silphio profluens quo diximus modo inter eximia naturae dona numeratum plurimis compositionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. urinam ciet ciceris magnitudine dilutum. andreas spondet copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi efficax in cibo; tempestive enim datum cauterii vim optinet, adsuetis etiam utilius quam expertibus. extera corporum indubitatas confessiones habent: venena telorum et serpentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circumlinitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca, carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco superlitum, ut haereat; sic et ad canis morsus; excrescentibus circa sedem cum tegmine punici mali ex aceto decoctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto.

-- --

alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco aut pipere ac murium fimo et aceto. perniones ex vino fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pedum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas, pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva; fellis veteri suffusioni, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgat fauces vocemque reddit. podagras in spongea dilutum posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur, contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in tussi vetusta cum porro ex aceto datur; at ex aceto his, qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syntecticis, comitialibus cum vino, in aqua mulsa linguae paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum decocto melle inlinitur. non censuerim, quod auctores suadent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi, magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipitavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis, serpentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui suaserim, cum attico licet melle praecipiant. quas habeat utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet, in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua de re mox plura.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.48 Plin. Nat. 22.49 (English) >>Plin. Nat. 22.50

Powered by PhiloLogic