Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.4 Plin. Nat. 22.5 (English) >>Plin. Nat. 22.6

22.5

donatus est ea l. siccius dentatus semel, cum civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens

-- --

viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati sunt, veluti p. decius mus tribunus militum ab exercitu, altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem donatus bovem album marti inmolavit et centum fulvos, qui ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic decius postea se consul imperioso conlega pro victoria devovit. data est et a senatu populoque romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, fabio illi, qui rem omnem romanam restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius servasset, - tunc satius fuit nomine novo coronari appellatum patrem ab his, quos servaverat, - sed quo dictum est consensu honoratus est Hannibale italia pulso, quae corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et, quod peculiare ei est, sola a tota italia data.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.4 Plin. Nat. 22.5 (English) >>Plin. Nat. 22.6

Powered by PhiloLogic