Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.50 Plin. Nat. 22.51 (English) >>Plin. Nat. 22.52

22.51

in mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae. repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in

-- --

cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recreandis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud auctores, decoctum bibendum alsiosis, item animi humilis et praeparci, quos illi dixere micropsychos. ut est ratio subtilitatis inmensae a platone descendens, corpusculis rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus ad aliorum naturam accedentibus, ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. ergo et haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque, tristitia et omnis animi impetus cibo mollitur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum medicinam, sed et morum habent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.50 Plin. Nat. 22.51 (English) >>Plin. Nat. 22.52

Powered by PhiloLogic