Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.5 Plin. Nat. 22.6 (English) >>Plin. Nat. 22.7

22.6

praeter hos contigit eius coronae honos m. calpurnio flammae tribuno militum in sicilia, centurioni vero uni ad hoc tempus cn. petreio atinati cimbrico bello. primum pilum is capessens sub catulo exclusam ab hoste legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem adstantibus mario et catulo cos. praetextatum immolasse ad tibicinem foculo posito. scripsit et sulla dictator ab exercitu se quoque donatum apud nolam legatum bello marsico, idque etiam in villa sua tusculana, quae fuit postea ciceronis, pinxit. quod si verum est, hoc exsecrabiliorem

-- --

eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam postea occisis. addat etiamnum huic gloriae superbum cognomen felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe proscriptis hac corona sertorio cessit. aemilianum quoque scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in africa manilio consule, iii cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo Divus Augustus inscripsit. ipsum Augustum m. cicerone filio consule idibus septembribus senatus obsidionali donavit; adeo civica non satis videbatur. nec praeterea quemquam invenimus donatum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.5 Plin. Nat. 22.6 (English) >>Plin. Nat. 22.7

Powered by PhiloLogic