Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.60 Plin. Nat. 22.61 (English) >>Plin. Nat. 22.62

22.61

alica res romana est et non pridem excogitata; alioqui non tisanae potius laudes scripsissent graeci. nondum arbitror pompei magni aetate in usu fuisse, et ideo vix quicquam de ea scriptum ab asclepiadis schola. esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur ex aqua mulsa sive in sorbitione decocta sive in pulte. eadem in alvo sistenda torretur, dein favorum cera coquitur, ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo ad tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur, postea sextario lactis ovilli aut caprini addito

-- --

per continuos dies * * * , mox adiecto melle. tali genere sorbitionis emendantur syntexis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.60 Plin. Nat. 22.61 (English) >>Plin. Nat. 22.62

Powered by PhiloLogic