Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.67 Plin. Nat. 22.68 (English) >>Plin. Nat. 22.69

22.68

panis hic ipse, quo vivitur, innumeras paene continet medicinas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit collectiones; ex aqua mulsa ad duritias valde mitigandas, ex vino ad discutienda aut quae praestringi opus sit et, si magis etiamnum, ex aceto, adversus acutas pituitae fluctiones, quas graeci rheumatismos vocant, item ad percussa, luxata, ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopyrus, utilior. inlinitur et paronychiis et callo pedum in aceto. vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coctus sistit alvum. vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum est. sitanius, hoc est

-- --

e trimestri, incussa in facie aut desquamata cum melle aptissime curat. candidus aegris aqua calida frigidave madefactus levissimum cibum praebet. oculorum tumori ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a balineis demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis ustus emendat et vini in saccos additus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.67 Plin. Nat. 22.68 (English) >>Plin. Nat. 22.69

Powered by PhiloLogic