Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.6 Plin. Nat. 22.7 (English) >>Plin. Nat. 22.8

22.7

nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quoque, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed quis non mores iure castiget addidere vivendi pretia deliciae luxusque; numquam fuit vitae cupido maior nec minor cura. aliorum hanc operae esse credimus ac ne mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provisum esse pro morbis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia.

-- --

immo vero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista commentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis. haec enim proxime restant ex iis, quas priore libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visuque ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permiscens: en, excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu truces, ut tantum non vocem ipsius fingentis illas rationemque reddentis exaudire videamur, ne scilicet depascat avida quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vestigia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo aculeis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogitatum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.6 Plin. Nat. 22.7 (English) >>Plin. Nat. 22.8

Powered by PhiloLogic