Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.72 Plin. Nat. 22.73 (English) >>Plin. Nat. 22.74

22.73

de ervo quaedam in mentione eius diximus, nec potentiam ei minorem veteres quam brassicae tribuere contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum hominumque morsum. si quis ervum cotidie ieiunus edit, lienem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina eius varos, sed et maculas cutis toto corpore emendat. serpere ulcera non patitur, in mammis efficacissimum. carbunculos rumpit ex vino. urinae difficultates, inflationem,

-- --

vitia iocineris, tenesmon et quae cibum non sentiant, atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitudinem melle collectum devoratumque corrigit; item impetigines ex aceto coctum et quarto die solutum. panos in melle inpositum suppurare prohibet. aqua decocti perniones et pruritus sanat fovendo. quin et universo corpori, si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colorem existumant. cibis idem hominis alienum. vomitiones movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerosum; genua quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mitescit, bubus iumentisque utilissimum. siliquae eius virides prius, quam indurescant, cum suo caule foliisque contritae capillos nigro colore inficiunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.72 Plin. Nat. 22.73 (English) >>Plin. Nat. 22.74

Powered by PhiloLogic