Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.73 Plin. Nat. 22.74 (English) >>Plin. Nat. 22.75

22.74

lupini quoque silvestres sunt, omni modo minores praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt cinere aut aqua calidis. colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum corpus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt. sucus decoctorum cum ruta et pipere vel in febri datur ad ventris animalia pellenda minoribus xxx annorum, pueris vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere tosti vel in defruto poti vel ex melle sumpti. iidem aviditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum

-- --

polenta sedat. silvestrium efficacior vis contra coxendicum et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta lentigines et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis crassitudinem decoquantur, vel sativi vitiligines nigras et lepras emendant. sativi quoque rumpunt carbunculos inpositi, panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex aceto, cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fovere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcerum manantia expediat, ad lienem bibere et cum melle haerentibus menstruis. lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponuntur. radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur pecori cum chamaeleone herba decocti, aqua in potum colata. sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca decocti vel utroque liquore postea mixto. fumus crematorum culices necat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.73 Plin. Nat. 22.74 (English) >>Plin. Nat. 22.75

Powered by PhiloLogic