Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.7 Plin. Nat. 22.8 (English) >>Plin. Nat. 22.9

22.8

clara in primis aculeatarum erynge est sive eryngion contra serpentes et venena omnia nascens.

-- --

adversus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pondere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros ac ranas. omnibus vero contra toxica et aconita efficaciorem heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur. apollodorus adversus toxica cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa, spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando, alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem est et sponte nascitur in asperis, saxosis, set in litoribus maris durior nigriorque, folio apii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 22.7 Plin. Nat. 22.8 (English) >>Plin. Nat. 22.9

Powered by PhiloLogic