Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.14 Plin. Nat. 23.15 (English) >>Plin. Nat. 23.16

23.15

musta differentias habent naturales has, quod sunt

-- --

candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus vinum fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innumerabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conveniat: mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis raptim et sine interspiratione potum necat. cantharidum naturae adversatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi et salamandrae. capitis dolores facit et gutturi inutile, prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicae; conlevat enim ea. privatim contra buprestim valet, contra meconium, lactis coagulationem, cicutam, toxica, dorycnium, ex oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis dolorem adferat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.14 Plin. Nat. 23.15 (English) >>Plin. Nat. 23.16

Powered by PhiloLogic