Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.16 Plin. Nat. 23.17 (English) >>Plin. Nat. 23.18

23.17

de generibus singulis disserere inmensum et inexplicabile est, discordibus medicorum sententiis. surrentinum veteres maxime probavere, sequens aetas albanum aut falernum, et deinde alia alii iniquissimo genere

-- --

decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus pronuntiando. quod ut constarent sententiae, quota portio tamen mortalium his generibus posset uti iam vero nec proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina modo cellarum veneant, statim in lacibus vindemiae adulterentur. ergo, hercules, mirum dictu, innocentius iam est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constantissimae videntur sententiae, quorum mentionem fecimus. si quis hoc quoque discrimen exiget, falernum nec in novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media eius aetas a xv annis incipit. frigido potu stomacho utile, non item in calida. diutinae tussi sorbetur merum utiliter a ieiunis, item in quartanis. nullo aeque venae excitantur. alvum sistit, corpus alit. creditum est obscuritatem visus facere nec prodesse nervis aut vesicae. albana nervis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia; austera vel falerno utiliora. concoctionem minus adiuvant, stomachum modice inplent; at surrentina nullo modo, nec caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos cohibent. caecuba iam non gignuntur. et, quae supersunt, setina concoqui cibos cogunt; virium plus

-- --

surrentino, austeritatis albano, vehementiae minus falerno habent. ab his statana non longo intervallo afuerint. alvo citae signinum maxime conducere indubitatum est. reliqua in commune dicentur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.16 Plin. Nat. 23.17 (English) >>Plin. Nat. 23.18

Powered by PhiloLogic