Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.18 Plin. Nat. 23.19 (English) >>Plin. Nat. 23.20

23.19

corpus augere volentibus aut mollire alvum conducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque cohibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curiosis vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod homerica illa helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium cessit "sapientiam vino obumbrari". vino demus

-- --

homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. aquae potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere. ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. meracis potionibus per xx dies ante canis ortum totidemque postea suadet hesiodus uti. merum quidem remedio est contra cicutas, coriandrum, aconita, viscum, meconium, argentum vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpentium scorpionumque ictus contraque omnia, quae refrigerando nocent, privatim contra haemorrhoidas, presteras, fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum et quorum stomachus in vomitiones effunditur, et si venter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, sudatoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. cardiacis in mamma laeva merum in spongea inponi prodest, ad omnia autem maxime album inveterascens. utiliter et fovetur vino calido virilitas. iumentis infusum cornu lassitudinem aufert. simias quadripedesque, quibus digiti sunt, negant crescere adsuetas meri potu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.18 Plin. Nat. 23.19 (English) >>Plin. Nat. 23.20

Powered by PhiloLogic