Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.19 Plin. Nat. 23.20 (English) >>Plin. Nat. 23.21

23.20

nunc circa aegritudines sermo de vinis erit. saluberrimum liberaliter genitis campaniae quodcumque tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit validum. utilissimum omnibus sacco viribus fractis. meminerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi fecerit. misceri plura genera omnibus inutile.

-- --

saluberrimum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce condita quis non et validus expaverit in primis igitur vinum marina aqua factum inutile est stomacho, nervis, vesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existimantur, non expedire vomitionibus, sicut neque mustum neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli conducit; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta crapula est. tussientibus et in rheumatismo nominata prosunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magisque calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae fluxum. hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat. pectori, ventri utile, item vulvarum dolori, si sine febri sint, veteri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, convulsis, vomicis, nervorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus, luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia haec utilius id, quod sponte naturae suae picem resipit picatumque appellatur helvico in pago, quo tamen nimio caput temptari convenit. quod ad febrium valitudines attinet, certum est, non dandum in febri nisi veteribus aegris nec nisi declinante morbo; in acutis vero periculis nullis nisi qui

-- --

manifestas remissiones habeant, et has noctu potius - dimidia pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus - , nec a partu abortuve nec a libidine aegrotantibus, nec in capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore extremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore nervorumve doloribus vel faucium aut si vis morbi circa ilia intellegatur, nec in duritia praecordiorum, venarum vehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultientibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime vero oculis rigentibus, e genis stantibus aut defectis, gravibus nec quorum coniventium perlucebunt oculi palpebrisve non coeuntibus vel si dormientibus hoc idem eveniet aut si cruore suffundentur oculi vel si lemae in oculis erunt; minime lingua fungosa vel gravi et subinde inperfecta loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque expavescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus, nec si per somnos genitura effundetur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.19 Plin. Nat. 23.20 (English) >>Plin. Nat. 23.21

Powered by PhiloLogic