Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.21 Plin. Nat. 23.22 (English) >>Plin. Nat. 23.23

23.22

vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam arbitror et supervacuum eorum usum, cum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum utile esse ab armorum equitandive lassitudine praecipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam apsinthio ipso in reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excreantibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prodest stomacho dissoluto aut cibos non perficienti,

-- --

praegnantibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus, inchiadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim magnam auxiliandi habere dicitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.21 Plin. Nat. 23.22 (English) >>Plin. Nat. 23.23

Powered by PhiloLogic