Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.26 Plin. Nat. 23.27 (English) >>Plin. Nat. 23.28

23.27

consequens horum est faex, sui cuiusque generis. ergo vini faecibus tanta vis est, ut descendentes in cupas enecet. experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu extinguatur, periculum denuntians. inlota miscetur medicamentis, cum iridis vero pari pondere eruptionibus pituitae inlinitur, et sicca vel madida contra phalangia et testium mammarumque inflammationi vel in quacumque parte corporis, item cum hordeacia farina et turis polline in vino cocta. crematur et siccata. experimentum est legitime coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. celerrime exanimatur non inclusa condita. crematio ei multum virium adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas, furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus manantibus inponitur. fungorum naturae contraria est pota, sed magis cruda. oculorum medicamentis cocta et lota miscetur. medetur inlita et testibus et genitalibus, in vino

-- --

autem adversus strangurias bibitur. cum expiravit quoque, lavandis corporibus et vestibus utilis, tunc usum acaciae habet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.26 Plin. Nat. 23.27 (English) >>Plin. Nat. 23.28

Powered by PhiloLogic