Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.32 Plin. Nat. 23.33 (English) >>Plin. Nat. 23.34

23.33

de amurca poteramus videri satis dixisse catonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subvenit, item ignibus sacris infusa et iis, quae serpant. pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur. multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur in cyprio vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum. vulneribus in linteolis inponitur, luxatis in lana. ingens hic usus utique inveterato medicamento; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, genitalium, vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris incipientibus, item articulariis morbis. si vero cum omphacio recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes extrahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagras foveri utilissimum.

-- --

oleastri foliorum eadem natura. spodium e cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et inflammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem perducit. cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia decocuntur ex melle et dantur coclearibus iii contra sanguinis excreationes. oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint, cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle vel si pus effluat. flore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas repurgant, carbunculos rumpunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.32 Plin. Nat. 23.33 (English) >>Plin. Nat. 23.34

Powered by PhiloLogic