Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.33 Plin. Nat. 23.34 (English) >>Plin. Nat. 23.35

23.34

olei naturam causasque abunde diximus. ad medicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum esse omphacium, proxime viride, praeterea quam maxime recens - nisi cum vetustissimum quaeritur - , tenue, odoratum quodque non mordeat, e diverso quam cibis

-- --

eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore, et colorem dentium custodit motusque stabilit. sudores cohibet. oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit. stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces exasperat et venena omnia hebetat, praecipue psimithi et gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim, salamandras, pityocampas, per se potum redditumque vomitionibus contra omnia supra dicta. lassitudinum et perfrictionum refectio est. tormina calidum potum cyathis vi magisque ruta simul decocta pellit, item ventris animalia. solvit alvum heminae mensura cum vino et calida aqua potum aut tisanae suco, vulnerariis emplastris utile faciem purgat. bubus infusum per nares, donec ructent, inflationem sedat. vetus autem magis excalfacit corpora magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethargicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si vetusti non sit occasio, decoquitur, ut vetustatem repraesentet.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.33 Plin. Nat. 23.34 (English) >>Plin. Nat. 23.35

Powered by PhiloLogic