Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.42 Plin. Nat. 23.43 (English) >>Plin. Nat. 23.44

23.43

hyoscyaminum emolliendo utile est, nervis inutile. potum quidem cerebri motus facit. - therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu. - narcissinum dictum est cum suo flore. - raphaninum phthiriasis longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat. - sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quae serpunt, et quae cacoëthe vocant. - lilinum, quod et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque evocandis, vulvae molliendae concoquendisque intus. - selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium quoque, quod iguvini circa flaminiam viam vendunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.42 Plin. Nat. 23.43 (English) >>Plin. Nat. 23.44

Powered by PhiloLogic