Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.47 Plin. Nat. 23.48 (English) >>Plin. Nat. 23.49

23.48

proxime varietates generum medicinarumque mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. cocta

-- --

meliora. - cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysintericis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quoniam amittunt constringentem illam vim suci, et tamen decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta sunt. inponuntur et pectori in febris ardoribus, ad stomachi autem dolores cruda decoctave cerati modo inponuntur. lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in vino et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. quae ex iis cruda in melle conduntur, alvum movent; mellis autem suavitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt. quae vero in melle cocta conduntur, quidam ad stomachi vitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo. sucus crudorum lienibus, orthopnoicis, hydropicis prodest, item mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, mensibus mulierum. fit et sucus ex illis mitis cum vino dulci tusis, utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum foventur, si procidant, vulvae et interanea. fit et oleum ex iis, quod melinum vocavimus, quotiens * * * non fuerint in umidis nata. ideo utilissima quae ex sicilia veniunt, minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum circumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui id faciet

-- --

dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis medetur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.47 Plin. Nat. 23.48 (English) >>Plin. Nat. 23.49

Powered by PhiloLogic