Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.4 Plin. Nat. 23.5 (English) >>Plin. Nat. 23.6

23.5

maturescentium autem uvae vehementiores nigrae - ideo vinum ex his minus iucundum - , suaviores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur aër. recentes stomachum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae decerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium auferunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.4 Plin. Nat. 23.5 (English) >>Plin. Nat. 23.6

Powered by PhiloLogic