Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.51 Plin. Nat. 23.52 (English) >>Plin. Nat. 23.53

23.52

ex acerbo fit medicamentum quod stomatice vocatur, utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum caligini, pterygiis, genitalibus et iis, quas nomas vocant et quae in ulceribus excrescunt, contra leporem marinum hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto ad tertias cum croci et aluminis scissi, murrae, mellis attici selibris. alii et hoc modo faciunt: punica acida multa tunduntur, sucus in cacabo novo coquitur mellis crassitudine ad virilitatis et sedis vitia et omnia, quae lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, rubras maculas in manibus. rami punicorum serpentes fugant. cortices punici ex vino cocti et inpositi perniones sanant. contusum malum ex iii heminis vini decoctum ad heminam tormina et taenias pellit. punicum in olla

-- --

nova, coperculo inlito, in furno exustum et contritum potumque in vino sistit alvum, discutit tormina.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.51 Plin. Nat. 23.52 (English) >>Plin. Nat. 23.53

Powered by PhiloLogic