Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.52 Plin. Nat. 23.53 (English) >>Plin. Nat. 23.54

23.53

primus pomi huius partus florere incipientis cytinus vocatur a graecis, mirae observationis multorum experimento. si quis unum ex his, solutus vinculo omni cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit ii digitis, pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis levi tactu oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem anno. iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quae cortices malorum. adversantur scorpionibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.52 Plin. Nat. 23.53 (English) >>Plin. Nat. 23.54

Powered by PhiloLogic