Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.53 Plin. Nat. 23.54 (English) >>Plin. Nat. 23.55

23.54

non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari diximus. hos quoque ergo experti invenere scorpionibus adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris, tonsillas, uvam, sanguinis excreationes, ventris et stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte manantia. siccavere etiam, ut sic quoque experirentur, inveneruntque tusorum farina dysintericos a morte

-- --

revocari. alvum sistunt. quin et nucleos ipsos acinorum experiri non piguit. tosti tusique stomachum iuvant cibo aut potionibus. per se bibuntur ex aqua caelesti ad sistendam alvum. radix decocta sucum remittit, qui taenias necat victoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium praestat utilitates.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.53 Plin. Nat. 23.54 (English) >>Plin. Nat. 23.55

Powered by PhiloLogic