Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.5 Plin. Nat. 23.6 (English) >>Plin. Nat. 23.7

23.6

proximae a pensilibus in palea servatae; nam et in vinaceis servatae et caput et vesicam et stomachum infestant, sistunt tamen alvum, sanguinem excreantibus utilissimae. quae in vino aut in dulci conditae fuere, caput temptant; quae vero in musto fuere, peiorem vim etiamnum habent quam quae in vinaceis. sapa quoque inutiles stomacho facit. saluberrimas putant medici in

-- --

caelesti aqua servatas, etiamsi minime iucundas, sed voluptatem earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris fellisque vomitionibus et in choleris, hydropicis cum ardore febrium aegrotantibus. at in ollis servatae et os et stomachum et aviditatem excitant, paulo tamen graviores existimantur fieri vinaceorum halitu. - uvae florem in cibo si edere gallinacei, uvas non attingunt. -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.5 Plin. Nat. 23.6 (English) >>Plin. Nat. 23.7

Powered by PhiloLogic