Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.68 Plin. Nat. 23.69 (English) >>Plin. Nat. 23.70

23.69

nuces iuglandes graeci a capitis gravedine appellavere. etenim arborum ipsarum foliorumque virus in cerebrum penetrat. hoc minore tormento, sed in cibis, nuclei faciunt. sunt autem recentes iucundiores; siccae unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, capitis dolorem inferentes, tussientibus inimicae, vomituris ieiunis aptae in tenesmo solo, trahunt enim pituitam. eaedem praesumptae venena hebetant, item adversantur cepis leniuntque earum saporem. aurium inflammationi inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis, anginae cum ruta et oleo, cum cepa autem et sale et melle canis hominisque morsui. putamine nucis iuglandis dens cavus inuritur. putamen combustum tritumque in

-- --

oleo aut vino infantium capite peruncto nutrit capillum; ideo ad alopecias sic utuntur. quo plures nuces quis ederit, hoc facilius taenias pellit. quae perveteres sunt, nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggillatis; cortex iuglandium lichenum vitio et dysintericis, folia trita cum aceto aurium dolori. in sanctuariis mithridatis, maximi regis, devicti cn. pompeius invenit in peculiari commentario ipsius manu conpositionem antidoti e ii nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis xx simul tritis, addito salis grano: ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. contra rabiosi quoque canis morsum nuclei a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.68 Plin. Nat. 23.69 (English) >>Plin. Nat. 23.70

Powered by PhiloLogic