Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.71 Plin. Nat. 23.72 (English) >>Plin. Nat. 23.73

23.72

laurus excalfactoriam naturam habet et foliis et cortice et bacis; itaque decoctum ex his maximeque foliis, prodesse volvis et vesicis convenit. inlita vero vesparum crabronumque et apium, item serpentium venenis resistunt, maxime sepos, dipsadis et viperae. prosunt et mensibus feminarum cum oleo cocta, cum polenta autem, quae tenera sunt, trita ad inflammationes oculorum, cum ruta testium, cum rosaceo capitis dolores aut cum irino. quin et commanducata atque devorata per triduum terna liberant tussi, eadem suspiriis trita cum melle. cortex radicis cavendus gravidis. ipsa radix calculos rumpit, iocineri prodest iii obolis in vino odorato pota. folia potu vomitiones movent. bacae menses trahunt adpositae tritae vel potae. tussim veterem et orthopnoean sanant binae detracto cortice in vino potae, si et febris sit, ex aqua

-- --

aut ecligmate ex passo aut aqua mulsa decoctae. prosunt et phthisicis eodem modo et omnibus thoracis rheumatismis; nam et concoquunt pituitam et extrahunt. adversus scorpiones quaternae ex vino bibuntur. epinyctidas ex oleo inlitae et lentigines et ulcera manantia et ulcera oris et furfures, cutis porriginem sucus bacarum emendat et phthiriasim; aurium dolori aut gravitati instillatur cum vino vetere et rosaceo. perunctos eo fugiunt venenata omnia; prodest contra ictus et potus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.71 Plin. Nat. 23.72 (English) >>Plin. Nat. 23.73

Powered by PhiloLogic