Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.77 Plin. Nat. 24.1 (English) >>Plin. Nat. 24.2

24.1

ne silvae quidem horridiorque naturae facies medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa, et ad singula illius discordiae atque concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamvis pauca portent, sudare ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id animal libero patri adsignatur, cui et ferula. surdis etiam rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt;

-- --

praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur adsidue.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 23.77 Plin. Nat. 24.1 (English) >>Plin. Nat. 24.2

Powered by PhiloLogic