Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.10 Plin. Nat. 24.11 (English) >>Plin. Nat. 24.12

24.11

cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat picem, quae cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam. frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus

-- --

ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus, ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta aevis servat, viventia corrumpit, mira differentia, cum vitam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. vestes quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non censeam in anginis hoc remedio utendum neque in cruditatibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque conluere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut vermibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt, abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate. phthiriasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines. suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo. facilius in elephantiasi inlinant. et ulcera sordida et excrescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cyathum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.10 Plin. Nat. 24.11 (English) >>Plin. Nat. 24.12

Powered by PhiloLogic