Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.100 Plin. Nat. 24.101 (English) >>Plin. Nat. 25.1

24.101

nec faeno graeco minor auctoritas, quod telin vocant, alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam corniculis semen est simile, nos siliciam. quomodo sereretur, docuimus suo loco. vis eius siccare, mollire, dissolvere. sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit,

-- --

sive duritia sive tumor sive contractio sit vulvae: foventur, insidunt; infusum quoque prodest. furfures in facie extenuat. spleni addito nitro decoctum et inpositum medetur, item ex aceto. sic et iocineri decoctum. diocles difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura tritum in viiii cyathis sapae, ut tertias partes biberent, dein calida lavarentur, et in balineo sudantibus dimidium ex relicto iterum dedit, mox a balineo relicum, pro summo auxilio. farinam faeni cum hordeo aut lini semine decoctam aqua mulsa contra vulvae cruciatus subiecit idem inposuitque imo ventri. lepras, lentigines sulpuris pari portione mixta farinae curavit, nitro ante praeparata cute, saepius die inlinens perunguique prohibens. theodorus faeno miscuit quartam partem purgati nasturci acerrimo aceto ad lepras. timon semen feni acetabuli dimidii mensura cum sapae et aquae viiii cyathis ad menses ciendos dedit potui. nec dubitatur, quin decoctum eius utilissimum sit vulvis interaneisque exulceratis, sicuti semen articulis atque praecordiis; si vero cum malva decoquatur postea addito mulso, potus ante cetera vulvis interaneisque laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurimum

-- --

prosit. alarumque etiam graveolentiam decoctum faeni semen emendat. farina porrigines capitis furfuresque cum vino et nitro celeriter tollit. in hydromelite autem decocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, parotidi, podagrae, chiragrae, articulis, carnibus quae recedunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis. inlinitur et lieni decocta in aceto et melle tantum. carcinomata subacta ex vino purgat, mox addito melle persanat. sumitur et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque tussim. decoquitur, donec amaritudo desinat; postea mel additur. - nunc ipsa claritas herbarum dicetur.

liber xxv


Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.100 Plin. Nat. 24.101 (English) >>Plin. Nat. 25.1

Powered by PhiloLogic