Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.15 Plin. Nat. 24.16 (English) >>Plin. Nat. 24.17

24.16

spondylium una demonstratum infunditur capitibus phreneticorum et lethargicorum, item capitis doloribus longis cum oleo vetere; bibitur et in iocinerum vitiis, morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum strangulatione, quibus et suffitu prodest. alvum mollit.

-- --

illinitur ulceribus, quae serpunt, cum ruta. flos auribus purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimitur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum earum erodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur et ipsa contra morbum regium et in iocineris vitio et vulvarum. capillos crispos facit peruncto capite.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.15 Plin. Nat. 24.16 (English) >>Plin. Nat. 24.17

Powered by PhiloLogic