Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.17 Plin. Nat. 24.18 (English) >>Plin. Nat. 24.19

24.18

piceae et laricis folia trita * * * et in aceto decocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas corrigit. piceae folia privatim iocineri utilia sunt drachmae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires

-- --

satis constat et illum caeli aƫra plus ita quam navigationem aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per montium aestiva potus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.17 Plin. Nat. 24.18 (English) >>Plin. Nat. 24.19

Powered by PhiloLogic