Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.22 Plin. Nat. 24.23 (English) >>Plin. Nat. 24.24

24.23

pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. spissarum utilissima medicinae bruttia, quoniam pinguissima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id et magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc adiciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror

-- --

posse intellegi. picis natura excalfacit, explet. adversatur privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat lichenas, alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putrescentia ulcera; quae vero serpunt, cum pineo cortice aut sulpure. phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et contra veterem tussim. rhagadas sedis et pedum panosque et ungues scabros emendat, vulvae duritias et conversiones, item odore lethargicos. strumas cum farina hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum mammas bruttia ex vino subfervefacta cum polline farraceo quam calidissimis linteis inpositis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.22 Plin. Nat. 24.23 (English) >>Plin. Nat. 24.24

Powered by PhiloLogic