Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.25 Plin. Nat. 24.26 (English) >>Plin. Nat. 24.27

24.26

lentisci arboris et semen et cortex et lacrima urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas conluit. folia dentibus in dolore atteruntur; mobiles decocto colluuntur; capillum tingunt. lacrima sedis vitiis prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum et e lacrima stomacho utile, ructum et urinam movens.

-- --

quod et capitis doloribus cum polenta illinitur. folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri et ad omnia, quae acaciae vis. medetur et attritis partibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive foliis ex oleo decoctis, si hae cum aqua ita foveantur. scio democratem medicum in valitudine considiae, m. servili consularis filiae, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco pascebat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.25 Plin. Nat. 24.26 (English) >>Plin. Nat. 24.27

Powered by PhiloLogic