Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.2 Plin. Nat. 24.3 (English) >>Plin. Nat. 24.4

24.3

loton herbam itemque aegyptiam eodem nomine, alias et syrticam arborem, diximus suis locis.

-- --

haec lotos, quae faba graeca appellatur a nostris, alvum bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere victoriati cum aquae cyathis iii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.2 Plin. Nat. 24.3 (English) >>Plin. Nat. 24.4

Powered by PhiloLogic