Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.31 Plin. Nat. 24.32 (English) >>Plin. Nat. 24.33

24.32

sabucus habet alterum genus magis silvestre, quod graeci chamaeacten, alii helion vocant, multo brevius.

-- --

utriusque decoctum in vino vetere foliorum vel seminis vel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile, set alvo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem, maxime recentia ambusta et canis morsus, cum polenta mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones privatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit infusus. acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt capillum, poti acetabuli mensura urinam movent. foliorum mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis eius decoctae in vino ii cyathi poti hydropicos exinaniunt, volvas emolliunt, has et foliorum decoctum insidentium. caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alvum solvunt. resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota. podagris cum sebo hircino vehementer prosunt cauliculi inliti. iidem in aqua macerantur, ut sparsa ea pulices necentur; foliorum decocto si locus spargatur, muscae necantur. boa appellatur morbus papularum, cum rubent corpora; sabuci ramo verberatur. cortex interior tritus ex vino albo potus alvum solvit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.31 Plin. Nat. 24.32 (English) >>Plin. Nat. 24.33

Powered by PhiloLogic