Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.32 Plin. Nat. 24.33 (English) >>Plin. Nat. 24.34

24.33

iunipirus vel ante cetera omnia excalfacit, extenuat, cedro alias similis. et huius duo genera, altera minor.

-- --

utraque accensa serpentes fugat. semen stomachi, pectoris, lateris doloribus utile. inflationes algoresque discutit, tusses; concoquit duritias. inlitum tumores sistit, item alvum bacis ex vino nigro potis, item ventris tumores inlitis. miscetur et antidotis, oxyporis. urinas ciet. inlinitur et oculis in epiphoris. datur convolsis, ruptis, torminibus, volvis, ischiadicis cum vino albo potum pilulis quaternis aut decoctis xx in vino. sunt qui et perunguant corpus suco e semine eius in serpentium metu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.32 Plin. Nat. 24.33 (English) >>Plin. Nat. 24.34

Powered by PhiloLogic