Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.33 Plin. Nat. 24.34 (English) >>Plin. Nat. 24.35

24.34

salicis fructus ante maturitatem in araneam abit, sed, si prius colligatur, sanguinem reicientibus prodest. corticis e ramis primis cinis clavum et callum aqua mixta sanat. vitia cutis in facie emendat, magis admixto suco suo. est autem hic trium generum: unum arbor ipsa exsudat cummium modo, altero manat in plaga, cum floret, exciso cortice iii digitorum magnitudine. vis ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda quae opus sit, ciendamque urinam et ad omnes collectiones intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum rosaceo in calice punici calfactus auribus infunditur vel

-- --

folia cocta et cum cera trita inponuntur. item podagricis cortice et foliis in vino decoctis foveri nervos utilissimum. flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia contrita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in totum auferunt usum saepius sumpta. amerinae nigrae semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum psilotrum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.33 Plin. Nat. 24.34 (English) >>Plin. Nat. 24.35

Powered by PhiloLogic