Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.34 Plin. Nat. 24.35 (English) >>Plin. Nat. 24.36

24.35

non multum a salice vitilium usu distat vitex, foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. graeci lygon vocant, alias agnon, quoniam matronae thesmophoriis athenieniensium castitatem custodientes his foliis cubitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem salicis modo adsurgit, minor ramosa, foliis candidioribus, lanuginosis. prima album florem emittit cum purpureo; quae et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum. nascuntur palustribus campis. semen potum vini quendam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum unguantur oleo admixto, sudorem facere, sicut lassitudines dissolvere. urinam cient et menses. caput temptant vini modo - nam et odor similis - , set inflationes pellunt

-- --

in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam utiles. lactis ubertatem faciunt. adversantur venenis serpentium, maxime quae frigus inferunt; minor efficacior ad serpentes: bibitur seminis drachma in vino vel posca aut ii foliorum tenerrimorum. et inlinuntur utraque adversus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu quoque aut substratu fugant venenata. ad venerem impetus inhibent eoque maxime phalangiis adversantur, quorum morsus genitale excitat. capitis dolorem ex ebrietate sedant cum rosaceo flos tenerique cauliculi. seminis decoctum vehementiorem capitis dolorem dissolvit fotu et volvam etiam suffitu vel adpositu purgat, alvum cum puleio et melle potum. vomicas et panos, difficile concoquens, cum farina hordeacea mollit. lichenas et lentigines cum aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et eruptionum cum melle, testium cum butyro et foliis vitium, rhagadas sedis cum aqua illitum. luxatis cum sale et nitro et cera et semine utilissimae et folio. additur in malagmata ad vitia nervorum et podagras semen; instillatur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi.

-- --

virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur intertriginem sentire.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.34 Plin. Nat. 24.35 (English) >>Plin. Nat. 24.36

Powered by PhiloLogic