Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.36 Plin. Nat. 24.37 (English) >>Plin. Nat. 24.38

24.37

genista quoque vinculi usum praestat, floris apibus gratissimi. dubito an haec sit quam graeci auctores sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos factitari docuerim, et numquid hanc designaverit homerus, cum dixit navium sparta dissoluta. nondum enim fuisse hispanum africanumve spartum in usu certum est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non sparto umquam sutas. semen eius, quod graeci eodem nomine appellant, in folliculis passiolorum modo nascens purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae mulsae cyathis iiii ieiunis. rami, similiter frondes, in aceto macerati pluribus diebus et tunsi sucum dant ischiadicis utilem cyathi unius potu. quidam marina aqua macerare malunt et infundere clystere. perunguntur eodem suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolentia sanat.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.36 Plin. Nat. 24.37 (English) >>Plin. Nat. 24.38

Powered by PhiloLogic