Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.42 Plin. Nat. 24.43 (English) >>Plin. Nat. 24.44

24.43

cissos erythranos ab iisdem appellatur similis hederae, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis, tanta vi acini, ut sanguinem urina detrahat. - item chamaecisson appellant hederam non attollentem se a terra. et haec contunsa in vino acetabuli mensura lieni medetur,

-- --

folia ambustis cum axungia. - milax quoque, quae, anthophoros cognominatur, similitudinem hederae habet, tenuioribus foliis. coronam ex ea factam inpari foliorum numero aiunt capitis doloribus mederi. quidam duo genera milacis dixere: alteram inmortalitati proximam in convallibus opacis, scandentem arborum, comantibus acinorum corymbis, contra venenata omnia efficacissime iuvantem acinorum suco: infantibus saepe instillato nulla postea venena nocitura. alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus. illam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures sonare diximus. - similem huic aliqui clematida appellaverunt, repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia eius lepras purgant; semen alvum solvit acetabuli mensura in aquae hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem causa et decoctum eius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.42 Plin. Nat. 24.43 (English) >>Plin. Nat. 24.44

Powered by PhiloLogic