Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.43 Plin. Nat. 24.44 (English) >>Plin. Nat. 24.45

24.44

harundinis genera xxviii demonstravimus, non aliter evidentiore illa naturae vi, quam continuis his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix contrita inposita felicis stirpem corpore extrahit, item harundinem felicis radix. et, quo plura genera facimus, illa,

-- --

quae in iudaea syriaque nascitur odorum unguentorumque causa, urinam movet cum gramine aut apii semine decocta; ciet et menstrua admota; medetur convulsis ii obolis pota, iocineri, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio similis. efficacissima in omni harundine quae proxima radici, efficaciora genicula. harundo cypria, quae donax vocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putrescentia ulcera. foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur, efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes. vulgaris harundo extractoriam vim habet et recens tusa, non in radice tantum, in mulso enim et ipsam harundinem tradunt. medetur et luxatis et spinae doloribus radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota venerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus obtundit auditum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.43 Plin. Nat. 24.44 (English) >>Plin. Nat. 24.45

Powered by PhiloLogic