Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.45 Plin. Nat. 24.46 (English) >>Plin. Nat. 24.47

24.46

ne in aegypto quidem nascitur hebenus, ut docuimus, nec tractamus in medicina alienos orbes, non omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo caliginem discuti, ex aqua vero radice albugines oculorum, item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.45 Plin. Nat. 24.46 (English) >>Plin. Nat. 24.47

Powered by PhiloLogic