Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.51 Plin. Nat. 24.52 (English) >>Plin. Nat. 24.53

24.52

tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam struthion a graecis vocari diximus. medetur morbo regio et ipsa et decoctum eius potu, item pectoris vitiis. urinam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem aureum πεσσὸν medici vocant ex ea. e melle prodest magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum polenta vero et aceto lepras tollit. eadem cum panace et capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et malagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota denarii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic et pleuriticos et omnes lateris doloris. - apocyni semen ex aqua - frutex est folio hederae, molliore tamen, et minus longis viticulis, semine acuto, diviso, lanuginoso, gravi odore - canes et omnes quadripedes necat in cibo datum.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 24.51 Plin. Nat. 24.52 (English) >>Plin. Nat. 24.53

Powered by PhiloLogic